Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
porrexerint adiutricem, vnum annum et quadraginta dies de iniunctis sibi poenitentiis misericorditer relaxamus, praesentibus post septemnium minime valituris, quas mitti per quaestuarios districte prohibemus , eas, si secus factum fuerit, omnino carere viribus decernentes. Datum Romae apud S. Petrum kal. Aprilis , Poniificatus nostri anno primo." Apuct Farlatura 1. c. fol. 122. Fuit is Papa Benedictus Xt. XVIII. Tabulae Conuentionis inter Paulum Banum ac ciuilatem Scar donensem. A. 1304. Nos Capitulum vniuersum Cathedr. Ecclesiae B. Mariae V. de Scardona, significantes memoriae commendamus vniuersis, quibus expedit, praesentem paginam inspecturis, quod accedentes ad nostram praesentiam viri nobiles ciues Scai donae — v pro parte sua, suorumque ciuium omnium Scardonae, pro parte vero altera V. Nobil. nomine Purchio, q. Stroimiri, inpersona D. Bani Pauli, tanquam per paclum pro eo, quod dictae ciuitatis ciues tenebantur ad castrum Scardonae in quibusdam seruitiis , videlicet vigiliasseu custodias seruare, \ineas et terras colere , et aquam portare, onera et alia seruitia consueta facere; his et aliis cupientes absolui et esse liberi, frui libertatibus ciuilibus, conuenerant cum praefato D. Bano, et se obligarunt eidem annuatim et ln perpetuum soluere duo millia librarum; et pro pedagio portarum ciuitatis eiusdem, pro piscaria, pro macello, pro arboragio porti et pro transitu barcanei lib. 600. Yen. par. Item iidem V. V. NN. obligarunt se, in perpetuum facere conducere monasterio S. Elisabelh, vbi degit Stanislaua sanctimonia-