Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

teras Serenissimi Principis, Doiniui Ludouici Regi* Hungariae nos recepisse , inter cetera continentes, quod quia Venerabilis in Christo Pater N. Dei et A­postolicae Sedis gratia Episcopus Agriensis , contra memoratum D. N. Episcopum, iuxta continentiam literarum Magnifici Viri, D. Regni Ilungariae prae dicti Palatini, modo et forma suae iudiciariae deli­berationis significauit, die — post festum iam ven­lurum, in villa— vocata, coram regiis hominibus et testimoniis Capituli — Ecclesiae communes testes producere, negotiaque suarum causarum per Nobi­les duorum Comitatuum, scilicet de Heveswjvar, de Neugrad declarari facere debeant, et teneantui" Et cum vos sub poena trium marcarum tunc in di­cta congregatione interesse oporteat, necessario; igitur volumus, et vestrae Vniuersitati auctoritate regia per dictas literas regias suas in hac parte no­bis commissa, firmiter iniungimus per praesentes, quatenus statim acceptis praesentibus, singuli vestrum singulariter, et vniuersi vniuersalitcr, quibuslibet aliis negotiis vestris postpositis, in dictis die et Ioco, in vnum conuenire et mandatum regium auditis se­riebus literarum ipsius Domini Palalini perficere de­beatis, prout de iure fuerit opportunum, et aliud nulk) modo facere praesumatis in praemissis , quia alioquin nos a singulis vestris dictas singulas tres marcas procul dubio exigi faciemus, dicta regia au­thoritate. Praesentes autem, postquam vnus vestrum perlegi fecerit, statim ad alium vicinum suum, cur­rere faciat, et destinare sine mora, ne per hoc ne­gligafur tractatus supra diclus. Datum etc. E forra. solemnibus styli I. c. p. p. 6— 7. cnm anno hoc Nicolaus Palatinus, et Nicolaus Agriensis Praesul fuerint, literae haec ad annum ipsum vel prope pertinebunt.

Next

/
Thumbnails
Contents