Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

f€LXlX Formula enocaloriarum Nobllium *t ignobilium ad gmera­lem Comitatus congregationem, S. A. Magister — Comes ac Judlium Comitatus N. Vniuersis Nobilibus, et ignobilibus, ac alys cuius­vis satus et conditionis hominibus, in dicto Comita­tu commorantibus, amicis suis Reuerendis paratam amicitiam cum honore Cum nos vna vobiscum su­per quibusdam arduis negotiis Domini nostri Regis Ludouici, et regni sui tractare debeamus necessario, igitur vestrae Nobilitatis prouidentiam petimus, mo­nemus et exhortamur per praesentes, quatenus v­niuersaliter et singuli vestrum singulariter, quibusli­bet alys negotys vestris postpositis, die — post fe­stum iam venturum, ad villam —— conuenire et no­biscum super predictis negotiis Domini nostri Regis, et regni sui, mature tractare debeatis, aliudque nul­lo modo facere praesumpmatis in hac parte: Siqui enim ausu temerario in dicta congregatione per se vel per legitimum suum procuratorem comparere neglexerit, iudicio trium marcarum onerabilur eo­dem facto ; quas nos sine mora exigemus ab eodem­Praesentes autem, postquam vnus vestrum perlegi fecerit, statim ad alium vicinum suum currere faciat et destinare sine mora, ne per hoc negligatur tracta­tus supradictus. Datum etc. Praesens forma non solum in negotiis ipsorum Comitum ac Judicum Nobilium, verum etiam apud Episcopos > tem­pore synodalis congregationis, et apud archidiaconos, et per eundem sensum, licet diuersa alifjuantulum obtinuit. Ibidem» 6— 7.

Next

/
Thumbnails
Contents