Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

tu Deo militant, quasdam possessiones nostras in­ferius nominandas ob salutem animarum nostrarum, et utriusque vite, omnium filiorum nostrorum duximus, et ordinavimus eisdem Ecclesiis et fra­tribus in ipsis commorantibus, conferendas, atque per presentes conferimus perpetuo Jure possiden­das, videlicet quandam terram nostram populosam Chenyk vocatam, propevillam Gevor, cum omni­bus utilitatibus earumdem, sub eisdem metis, in quibus nos possedimus , dedimus, et contulimus eidem Ecclesie corporis Christi, et fratribus ejus­dem pacifice possidendas. Item aliam terram no­stram Pophrete ( Paprete ) vocatam , existentem juxta eandern villam Gevor, in metis per nos in­habitis, simu). cum quadam piscina nostra Fyltov nominata, cum earum utilitatibus dedimus et con­tulimus eidem Ecclesiae S. Spiritus Jure perempna­li possidendas. Yineam autem prenotatam cum suis utilitatibus omnibus, ipsis duabus Ecclesiis, nec non fratribus earumdem communiter contulimus possidendain tali libertate: Quod nullus ofFicialium nostrorum quidquam de premissis judicare habeat vel possit, aut de populis ipsarum Ecclesiarum sibi aliquod judicium vendicare. Preterea quecunque possessiones tam in terris, quam in vineis, et in aliis sive titulo emptionis, vel in forma legationis, sub nostra Jurisdictione existentes ad ipsas Eccle­sias usque modo sunt devolute, vel in futurum devolventur, eedem Ecclesie et fratres ipsarum libere possideant et pacifice utantur de eisdem. In­super nos ad hoc firmiler et spontanee obligamus, quod si unquam processu temporis dictas posses­siones ab ipsis Ecclesiis auferre niteremur, vel at­tcntareinus, iram et indignationem Dei omnipo­tentis ac ipsarum Ecclesiarum eo facto incurra-

Next

/
Thumbnails
Contents