Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

mus. Si autem aliquis filiorum noslrorum, aut eo­rumdem heredes, premissas legationes nostras vio­larent, et per hujusmodi Ecclesias et fratres ea­rumdem perturbarent, in maledictionem Paren­tum incurrant, vel morerentur. In cujus rei me­moriam, perpetuamque firmitatem presentes con­tulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Gevor, in festo Assumptionis Beatae Virginis. Anno Domini Millesimo ««Licentesimo Tercio de­cimo." Ex authentico Capituli Agriensis transurnto Anno 1339 cmanato: vide iofra. XXXl/f. Veneti Tragurinos favoribus sibi devinciunt. An­no 1313. Johannes Superantio D. G. Ven. etc. nob. sup. Matthaeo Sori Potestati, et Capitanio ac pruden­tibus viris consilio et communi Trag. amicis dilectis salutem et dilectionis atfectum. Be­cepimus litteras vestras, et tam eas, quam, que discretus vir Daniel Vituri nuncius vester sapien­ter dicere et exponere voluit, intelleximus, diligen­ter; qui petitiones infrascriptas pro parte vestra instanter requisivit anobis: Primo enim, quod vinum de Trag. tale dacium solveret ad exitumci­vitatis nostre, quale solvere consvevit vinum de Arbo; secundo, quod deputaretur locus specifica­tus in Ven. ubi vinum de Tragur. venderetur; ter­tio , quod homines de Trag. a quarantesimo sol- , vendo totaliter absoluti redderentur. Quarto quod permitteremus de gratia, quod possetis extrahere de Venet. seu extrahi facere sine datio aliquo le­gnamen ad valorem librarum octo grossorum; que omnia licet per ordines et statuta nostra strictam

Next

/
Thumbnails
Contents