Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

constitutis, idem Desew quamdam possessionem condam Ladislai Bani Meger vocatam pro morte Nicolai, fratris sui, sibi deuentam et perpetua­tam cum omnibus fructibus vtilitatibus et perti­nentiis suis vniuersis et cum omnibus et singu­lis, que babuisset supra vel infra aut ex vtraque parte collaterali, seu infra se integre secundum antiqnas et veteres metas per eundem Ladislaum Banum possessis ? saluo tamen iure alieno, eidem Thome Wayuode et per eum suis haeredibus, hae­redumque suorum successoribus ad habendum per eundem et possidendum pro centum et quinqua­ginta marcis plene persolutis et receptis ab eodem sicut dixisset, vendidisse, dedisse, se distraxisse irreuocabiliter, viua voce fuisset confessus, dando eidem Thomae Wayuodae et suis haeredibus pu­ram et liberam facuitatem vendendi, retinendi et distrahendi, seu quouis modo faciendi de eadem in vita pariter et in morte, Continentia alterius diclarum litterarum eius­dem Capituli Budensis patenter exorta sua serie ipsum Emericum Palatinum informasset, quod vir discretus Magister Paulus, fiiius Johannis, dicti Chynk, Archidiaconus praedictae Ecclesiae Wa­ciensis, pro se et pro Danch /irchidiacono, item Georgio et Bekes, fratribus suis, cum sufficien­tibus litteris procuratoriis eiusdem Capituli Wa­ciensis coram dicto Capitulo Budensi personaiiter comparendo duas possessiones ipsorum Megyered et Beech vocatas, sub eisdem metis et terminis ? quibus ipsi ab antiquo possedissent, Thomae Vaj­uodae Transiluano a festo beati Georgii Martyris vsque ad reuolutionem eiusdern festi pro vi­ginti marcis iuxta numerum et cursum Budcnsem,

Next

/
Thumbnails
Contents