Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)
plene habitis ab eodem omnino, sicut dixisset, pignori obligauisse viua voce fuisset confessus, quod si in dicto termino idem Paulus Archidiaconus cum dictis fratribus suis redimere non curaret vel non posset, dupplum ineurreret eo facto, ac insuper in quindenis festi natiuitatis Virginis gloriosae tunc sequentibus idem Paulus Archidiaconus pro se et pro dictis fratribus suis coram diclo Capitulo Budensi comparendo dictas possessiones ipsi Thomae Wayuodae in filios filiorum perpetuaret et omnia instrumenta, quorum vigoribus dictas possessiones possedissent, dare statuere et assignare leneretur, qui si neuter illorum per eum assumptorum in dictis quindenis facere curarent, ex tunc visis ipsis literis impignoratitiis ipsumCapitulum cum earum litteris priuilegialibus perpetuare teneretur et omnia instrumenta super dictis possessionibus quoquo modo emanata, viribus et vigoribus vbique essent caritura. In tenore denique tertiae praediclarum literarum iam dicti Capituli Budensis clause obmissionalis ipse Dominus Emericus Palatinus id comperisset manifeste, quod predicti Domini Paulus et Dancn Archidiaconi, et Georgius et Bekes, fratres sui, in praedicto feslo B. Georgii Martyris praedictas eorum duas possessiones Kis-Megered et Beech vocatas praedictis viginti marcis a praefato Thoma Wayuoda, vt debuissent, non redemissent. u Continentia nernpe quarte dictarum literarum eiusdem Capituli Budensis clause emanate expressisset, quod Comes Petrus, dictus Besenow, officialis magnifici viri Thomae, Vayuodae Transyiuaniensis, nomine procuratorio pro eodem Do-