Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

tur iuxta aquam, quae Lublov nuncupatur, se ex­tendit, quam eidem Stephano supradicto praeha­bita deliberatione, ac consilio maturo concessimus more aliorum scultetorum iure hereditario, possi­dendam a sylua iam dicta vsque supra montem , qui Tjmpniz vocatur, pro tot mansis siue laneis Teutonicorum, quol ibidem fieri possunt, exstir­pandam et in agros commutandam 5 quorum lon­gitudo ac latitudo terminos suos ex omni parte fi­naliter sine vlla diminutinne conseruabit. Viliam vero in eadem sylua Stephanov nominamus, cuius incolae, seu Iob'>agiones pacilice ac sine censu li­bertatem iuxta ritum novalium sedecim annis , qui ibi conuenerint, obtinebunt, transacto autem ter­mino libertatis videlicet XVJ. annorum^ omnes et singuli ibidem congregati de quolibet manso seu laneo in festo B. Martini Episcopi dimidium fer­tonem puri argenti, et alium dimidium fertonem in festo B. Georgii Martyris omni occasione semota, nobis pro censu vel terragio soluere tenebuntur. Insuper Incolae prenotate ville nostrae Ecclesiam cum liberis decimis et plenis, et eligendi Pleba­num quemcunque voluerint, liberam habebunt fa­cultatem. Item piscationem, venationem cum aliis vtilitatibus in syluis , in pratis, in pascuis perpe­tualiter possidebunt libere , et quiete. Item vnum mansum pro viis pecudum ac pecorum suorum li­bere et sine censu conseruabunt. Itein in ciuilibus secundum iura Cypsensium se habebunt. Stephano vero Sculteto nostro et suis posteris siue heredibus tres mansos liberos contulimus. Molendina, Bra­xatoria ? quibus indiguerit, libera et integra con­seruabit, ita tamen, quod in illa hereditate nullus praeter ipsum Scultetum, et suos posteros debeat,

Next

/
Thumbnails
Contents