Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)
vel audeat aliqua niolendina, vel Braxatoria comparare. Item sextum denarium de censu siue de terragiis et omnia praememorata saepedictus Stephanus Scultetus cum suis haeredibus perpetualiter libere possidebit. Item de Iudiciis quidcunque infra fertonem prouenerit, in vsum sepe dicti Sculteti cedet absolute, qnidquid supra fertonem fuerit nobis duae partes, parte sibi tertia remanente; memoratus etiam Scultetus omnia iudicanda in ipsa villa, pro se, sicut est homicidium, furtum, san guinis affusionem, violentiam, fatsam monetam, et his similia, que sine nostro Comite aut officiali iudicabit; de quibus etiam iudiciis nobis duae partes, et tertia pars sibi, quemadmodum superius est expressum. Vt igitur singula praemissa robur perpetue firmitatis valeant obtinere , nec queant irritari per quempiain posterorum, praesentes literas supranotato Sculteto, et suis villanis nostri sigilli munimine dedimus roboratas. Datum in Arce Lublow, feria quarta quatuor temporum post Dominicam Inuocauit. Anno Domini Millesimo , trecentesimo, vigesimo secundo. " Ex processu Scultetiali coram Sede Dominali Lublo et Podolin. LXXVI. An. Ch. 1322. Ellena de genere Guthkeled V. Comes de Zathmar. Elleus Sarvar-Monostra Sz. Marton birtokossa, Gutkeled nembol valo, Zathmari Al-Ispan. Ibid. p. 118. Cuiusnam ordiois monasterium vel Abbatia haec fuerit, non liquet.