Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

commodo disponentes committeremus ; vnde nos querimonialibus proposicionibus eiusdem Vniuer­sitatis Nobilium iam expositis f eo quod Dominus noster Piex in toto suo regno hoc commiserit y vt quilibet homo in causam attractus coram quouis iudice sui regni contra Actorem solum hoc in sua responsione, vt quidquid iste bonus homo in pre­senti planta adstando egit, innocens sit, responde­re, et tempore sui iuramenti hoc, vt in omnibus accionibus ipsius agendis innocens sit, asserere de­beat, commisimus annuentes, quod quilibet homo in causam per quemcunque attractus, seu contra quein coram nobis, vel Vice-Voyvoda nostro, vel Comitibus nostris Parochialibus et oflicialibus, spe­cialiter coram Comite nostro Parochiali Comitatus Albensis, nunc et pro tempore constitutis, agitur , licet acta plurima contineant, non tamen plus in sua responsione allegare teneatur et referre, nisi solum hoc , sicut superius dictum est, vt quidquid iste bonus homo in presenti planta astando contra me proposuit, innocens sum et immunis. Et in hora deposicionis sui iuramenti similiter de ratio­ne agentis nihil magis explicet, et reiteret, nisi in accione per suum aduersarium contra se facta, innocentem et immunem fore se dicat et fateatur nomine agentis in facie iudicii et responsionis ho­ra; nec non tempore sui prestacionis quiuis cau­sam nominet, ita tamen, quod si prima vice pre­stans suum offenderet iuramentum, suam manum super altare tenendo bis repetere possit. Commisi­mus eliam statuentes , vt quilibet homo de rebus furis et latronis, quem vel quos furantem aut la­trocinantem reprehendere poterit, et captiuare, terciam partem coram nobis, Vice-Vojuoda no-

Next

/
Thumbnails
Contents