Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

stro et Comitibus nostris Parochialibus pldne reci­pere possit; annuimus niliilominus etiam f vt vni­uersi Nobiles Iobbagiones et famulos ipsorum impossessionatos , in eorum possessionibus com­morantes ipsum et iudicantli habeant facultatem , exceptis duntaxat tribus causis, seu causarum ar­ticulis, scilicet furticinio, latrocinio et facto po­tenciario. Et si in reddenda iustitia iidem Nobiles tardi extiterint, non Iobbagjones vel famuli eo­rum, sed ipsi soli in nostram, Vice - Voyuode, vel Comitis nostri Parochialis presenciam, racio­nem reddituri, euocentur, iuris processu mediante. Hoc etiam non pretermittimus : quod si Comites nostri Parochiales alicui conprouinciali Nobili de­bitores aut culpabiles extiterint , racione debiti vel offensionis ipsorum, ad nostram euocari possint presenciam iudiciariam, se emendare; preterea nec exactor iucliciorum nostrorum, ViceVovvode no­7 „ stri, aut Cornitum nostrorum Parochialium sine Iudice Nobilium, vel eius homine m nullo Coini­tatu procedere possit; de iudiciis vero exactis Iu­dices Nobilium iuxta antiquam consuetudiuem por­cionem liabere possiut. Ad presenciam quidem Co­mitum nostrorum Parochialium ludex Nobilium vel suus homo f et non alter, quoslibet cilare de­beat. Dicimus etiain, vt si alicuius nobilis hominis Iobbagio propter suas offensas criminales personis periclitari contingat; Dominus ipsorum rerum su­arum terciam partem toliat. Ceterum adiungimus , vt si Nobiles homincs extra sedem nostram iudi­ciariam pro aliquibus delictis captiuari contingat, communes iudices nostri, scilicet officiales et ca­slellani nequaquam possint iudicare, sed nostro iudicio, vel Vice-Voyuode nostro adducantur. In

Next

/
Thumbnails
Contents