Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

psius domus, dalis super lioc literis, confectis in­de publicis instrumentis, interpositis iuramentis, factis renunciationibus, et poenis adiectis, in gra­uem ipsius domus laesionem, nonnullis Clericis et Laicis , aliquibus eorum ad vitam , quibusdam vero ad non modicum, et aliis perpetuo ad sum­mam , vel sub annuo censu concesserunt; quorum aliqui super his confirmationis literas , in forma communi, a Sede Apostolica impetrasse dicuntur. Quia vero nostra interest, super lioc de opportu­no remedio prouidere, fraternitati tuae per Apo­stolica scripta mandamus, quatenus ea, quae de bonis ipsius domus per concessiones liuiusmodi a­lienata inueneris illicite vel distracta, non obstan­tibus litteris, instrumentis , iuramentis, renuncia­tionibus, poenis et confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem eiusdem domus, legitime re­uocare procures. Contradictores per censuram ec­clesiasticam, appellalione ipostposita^ compescen­do. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gra­tia, odio, vel timore subtraxerint, censura spiri­tuali, appellatione contempta, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Auinione VI. kal. Maii. Pontificatus nostri anno VII. i C Wagner An. Scepus P. I. p. 410-11. Landekinum non fuisse in Diaecesi Agrien. sed Komlosinum, quocum cambium contigit, bene hanc in rem monuit Wagner. CCLXII. A. Ch. 1341. Elisabeth , regina Hungariae , monasterium et Abbatem de Kolosvdr sub specialem suam recipit protectionem. Nos Elisabeth, Dei gratia, regina Vngariae > memoriae commendamus significantes tenoreprae-

Next

/
Thumbnails
Contents