Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

sentinm, quibus expedit vniuersis, quod quia mo­hasterium B. Yirginis de Kolosvar fundatio (dota­tio ) sancti regis Ladislai exstitit, et ob lianc cau­sam ad protectionem regiarn et nostram immedia­te spectare dignoscatur ; nos idem monasterium cum omnibus suis possessionibus et bonis in no­stram recipientes protectionem, et tutelam speci­alem , e manibus quorumcunque Baronum et No­bilium volumus segregari. Quamobrem fidelitati Vniuersitatis vestrae firmiter ac districte praeci­piendo mandamus, quatenus nullus praelibatum monasterium et Fratrem Ioliannem, nunc eius Ab­batem, in nostrum Capellanum assumtum, ac pos­sessiones et bona praesumat ac debeat absque iu­ris ordine regalis aut reginalis in aliquo molesta­re; alioquin, si quis liuius gratiae retractator ex­titerit , regalem et reginaiem indignationem | se sentiet incursurum. Datum in alto Castro, in do­minica prima aduentus Domini Anno MCCCXLI." Apud Fridvalszky Reg. Vng. Mar. pag. 76, Katona H. C. Tumo IX. pag. 208—9, CCLXIII. A. Ch. 1341. Guido S. si. L. parochiam Ofalu cum con­uentu Carthusianorum de S. Antonio , egestatis ipso­rum leuandae gratia , "vnit. Guido , miseratione diuina, tituli S. Ceciliae Presbiter Cardinalis, Apostolicae Sedis legatus j dilectis in Christo Priori et Conuentui Monasterii S. Antonii in Cyps, iuxta Donaycz, Ord. Car­thusiensis, Strigoniensis Dioecesis, salutem inDo­mino. Iilas petitiones ad exauditionis gratiam ad­mittimus non indigne, per quas Ecclesiarum et monasteriorum vtilitati consuiitur, et personarum

Next

/
Thumbnails
Contents