Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
faciat residentiam; et cum etiam itlem in seruitiis obsequiosis Sacratissimae Principissae Virginis paruuiae, sponsae nostrae, Domino Ludouico, Duci, primogenito nostro desponsatae, sine intermissione existat occupatus, pro quo se Maiestati nostrae effecit gratiosum; volentes eidem pro suis meritoriis seruitiis nobis ab infantia cum omni fidelitatis Eelo incessanterexhibitis etimpensis, regio occurrere cum fauore, hanc sibi et Gregorio fratri suo de regiae benignitatis clementia gratiam duximus faciendam, vt in iudiciis et grauaminibus ludiciorum quibuscunque, coram quouis Judice , et Iustitiario regni nostri, in quibuslibet terminis contra quospiam ipsi in vita patris ipsorum, vsque ad eius obitum, et idem pater* ipsorum remansisssent, aut conuicti exstitissent, penitus et per omnia expediti et exempti habeantur: relaxantes eadem iudicia, eisdem de plenitudine regiae potestatis. Igitur vobis Palatino, Iudici Curiae nostrae, eorum vices gerentibus, item ComitibusParochialibus, et Iudicibus Nobilium , quorumlibet Comitatuum , et specialiter Comitatus Szaladiensis et Cattriferrei, nunc pro tempore constitutis, et in futurum constituendis . castellanis Nobilibus, et aliis quibusuisNobilibus et iustitiariis regni nostri, quibus praesentes ostenduntur, regio ediclo firmiter praecipientes damus in mandatis^ quatenus dicta iudicia et iudicialia grauainina, in quibus praefati loannes etGregorius, filii Gregorii , filii Duroszlo, viuente dicto patre ipsorum vsque ad eius obitum et idem ipsorum Pater conuicti coram vobis et vestraruin quolibet contra quospiam exstitissent, eadem recipere, et exigere , aut eosdem ratione eorumdem ludiciorum molestare, aut perturbarc