Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

non praesumatis; sed sicut nos eisdem de solita regiae pietatis clementia relaxauimus, sie et vos, et quiuis Vestrorum debeat relaxare ; secus facere non audentes. Nam si qui ex vobis secus facere attentauerint; nostram indignatiouem grauiter se sciat incurrisse eo facto. Daturn in Wissegrad feiia VI. proxima post octauas festi B. Petri et Pauli Apostolorum. Anno Domini MCCCXXXIX." E Collectione INicolai lankouics. CLXXXV. Jtn. Ch. 1339. Jdem Carolus Speculatores de KatJia , Co­mitatus Moson. in suis libertatibus firmat, conserua­rique praecipit. Nos Karolus, Dei gratia, Rex Hungariae, si­gnificamus tenore praesentium, quibus expedit, vni­uersis, memoriae commendantes; quod nos Lau­rentio, Ioanni et Nicolao, Spiculatoribus nostris de Katha de comitatu Mosoniensi; ipsorum et totius generationis eorumdem de eodem, vice et nomine humiliter supplicantibus, et exinde 110­stram Maiestatem flagitantibus, gratiose annuentes concedimus et promittimus, quod eosdem et eo­rum totam generationem de praedicta villa Katha, in eorum primaeua libertate, quam in exercitio seruitii spiculationis in finibus Teutoniae continue residentes temporibus priorum regum, piorum progenitorum nostrorum, felicium recordationum habehant, et habere dignoscebantur, deincepssem­per conseruabimus, et faciemus conseruari immu­nes; ita tamen, quod iidem nostri Spiculatores eorum seruitia et officia spiculationis, vt quemad­modum eorum progenitores antiquitus exercebant, facere et exercere teneantur, more consueto , abs-

Next

/
Thumbnails
Contents