Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
rum Nicolai ac Joka, de vno patre exstitissent procreati, et ex eo in possessionihus Throcan , Cherosyna et llemete vocatis, in Comitatu do Sarus existentibus, ac ad eas pertinentibus diuisionem vellet habere, videlicet tertiam partem dictarum trium possessionum, et ad eas pertinentium, iustitia mediante, idem Aegidius a filiis Nicolai et Joka memoratis. Quo audito praefatus Theodorus pro se personaliter et pro aliis praedictis de Trochan cum procuratoriis litteris Capituli de Scepus astando responderat e conuerso.* Quod in contrarium praemissae totalis aquisitionis dicti Aegidy ipse et praefati fratres sui in termino per nos tunc deputando literas exhiberent eflicaces. Cum igitur nos praefatis Theodoro et fratribus suis ac Joka pro ipsa literali exhibitione octauas festi beali Georgii Martyris tunc sequentes depulasseinus, et abinde ipsarum litterarum exhibitio ob lieginale praeceptum ad quindenas residentiae exercitus regii in eodem anno habiti, abhinc ad octauas medii quadragesimae anno Domini millesimo, trecentesimo trigesimo septimo praeteritas, quia ipsam literalem exhibitionem facere non curarant, cum iudicio trium marcarum ante lilis ingressum persoluendo, deinde ad quindenas I3eati Georgii Martyris tunc venturas cum grauamine dictarum trium marcarum , et duppli earumdem, quia eas soluere et praeinissas litleras exhibere non curarant, exhinc ad quindenas Naliuitatis Beati Iohannis Baplislae, similiter tunc sequentes, cum grauamine duarum marcarum et duppli earum in portionem dicti Aegidy cedentium , quia nec eas soJuere ipsi Aegidio, nec dictas literas curarant exhibere; abinde ob regium praeceptum ad quindenas residen-