Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

ecclesias triginta annorum praescriptione se defen­dere ; ecclesias vero contra laicos etiam centum annorum non posse; nisi priuilegiorum instrumen­ta exhibeant, quae dupplici Tartarorum excursio­ne flammis deleta fuerant; in disceptandis litibus damnari saepius ad singulare certamen subeun­dum ecclesiasticos, vt iuribus suis cadant ; cum leges canonicas in eo violare perhorrescant; v e­titos esse generales ordinum conuen­tus, i n quibus regni status temperaba­tur; nobiles sine iudiciorum ratione suis muneri­bus deiici, bonisque exui ; extinctas esse iam o­mnes probas consuetudines, abolitas libertales, iura sublata, quibus nobiles ac populi a sanctissi­mis regibus Stephano, Ladislao, aliisque aucti fuerant,; quamuis saepius Rex sacramento se ea iura y libertatesque in pristinum statum reLioca­turum deuinxerit ; effluxisse iam praefixa ab eo pro iis restituendis tempora adeo, vt ob spretam ab ipso fidem vniuersorum Vngarorum animi versi sint in seditionem, ac grauis terror impendeat, ne fides Christiana in eo regno extinguatur; ac licet vetus consuetudo ferret, vt reges Praesulum con­siliis ducerentur, adeo tamen illorum obsoleuisse auctoritatem, vt foedissimam etiam repulsam pa­tiantur, CLim viduarum, pupillorum, orphanorum­que vel aliorum, qui iniuste spoliati sint, catisas susceperint. Demum omnibLis precilxis a Benedicto demisse contendunt, vt tot tantaque mala pontifi­cia aLictoritate compriinat; pergLint enim: Vnde cum in praemissis, et iis similibus, ad quem re­currere pro salutari remedio post diuinLim auxili­um neminem habeant, possint vel debeant, nisi profundam prouidentiam Vestrae clementissimae 21 *

Next

/
Thumbnails
Contents