Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

sanctitatis, forraidantes vltra modum apud Dei iu­dicium, et Vestrae Sanctitatis examen dirius re­dargui de taciturnitate, et tantae calamitatis eccle­siarum , et etiam animarum y ne praemissa in de­trimentum ecclesiarum vestrarum et regni Ilunga­i-iae, quod semper deuotum , et peculiare sanctae romanae Eeclesiae extitit, per abusionein inlrodu­cta, per diuturnitatem ab aliis regni successoribus in exemplum trahi valeant; supplicant Vestrae be­nignae sanctitati, quatenus sanctae Vestrae Celsi­tudinis sapientia et iustitia, quae de Vestra sancti­tate cum Dei laude per orbem praedicantur, de benignitate Sedis Apostolicae praemissis dignetur compassionis visceribus misericordibus retnedio succurrere opportuno ; ita tamen pater Sanctissi­me, quod propter relationem praeraissorura regia indignatio non possit inuenire contra quein , vel quos in his partibus vel aliis queat quoquo modo debachari; quia aliter tam praelati, quam nuncii ineuitabiliter subiicerentur scandalo et confusioni, aut periculo personali." Apud Raynaldum ad an. 1338. nro XXFI - XXIII. CLIV. u4n. Ch. 1338. Idem Eenedictus, sprctatis Episcoporum Hungariae querelis , Carolum regem commonet. Carolo Regi Hungariae. Si diligenter attenderes fili charissime! gesta magnifica, et pia deuotionis insignia, quibus pro­genitores tui, Catholici reges, et Principes regno­rum Franciae , Siciliae et Vngariae, de quorum claro germine processisti, ad Deum, et Ecclesias rectitudine deuotionis, et fidei claruerunt, easdem ecclesias, et personas ecclesiasticas, bona et liber-

Next

/
Thumbnails
Contents