Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
tediosum; vt sic crucem Domini tollentes nostramsecuti extiterunt Maiestatem. Ex cjuo dignum itaque et iustum aestimantes, vt magna magnis et dignis impendantur, et immensos labores copiosa merces reficiat et restauret. Vt ipsorum exemplo reliquos ad fidelitatum antidota accendamus, discant et ceteri sub principe gralioso deuotius famulari. Volentes tam meritoriis et gratuitis obsequiis voluntatis nostre gratie occurrere donatiuo, licet eorumdem merita longe et amplius his inaiora exigerent: tamen vt in aliqualem recompensationem eis paulisper respondeamus; et respectu horum, que ipsis impendere, petitionibuset supplicationibus eorumdem condescendendo , munera fuisse et esse reputantes: memoratis Domino Andreae Episcopo, item Magistrislohanni, Leukus etJNicoIao, et per eosdem ipsorum heredumque suorum successoribus, de gratia nostra regia speciali, et ex plenitudine nostre regie potestatis, ipsam praerogatiuam libertatis humiliter ac deuote a nobis petitam , atque postulatam , duximus admittendam , dandani et concedendam, atque perpetuo conferendam; vt videlicet inter ceteras possessiones ipsoruni prenominata possessio Bathur, et per consequens hospites, iobagiones et populi ad eaindem congregati, aut congregandi, ab omni iurisdictione, iudicatu et potentia Palatini nostri, seu Palatinalus regni nostri Ilungarie, Iudicis Curie nostre, Comitum Parochialium, et specialiler Comitum de Zathmar et Judicum Nobilium eteorumdem Vicesgerentium, et generaliter quorumlibet Iusticiarioruin regni nostri, nunc et pro tempore futuro conslituendorum perpetue exemptionis titulo liberi absoluli et exempti, tamquam noslre ciuitatis libere ciues hospi-