Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
tes perfruantur.Ita videlicet: quod eamdem villam Bathur et hospites ac populos deeadem, seu quemquam vel quoslibet ex eisdem neque iudicare, neiudieio eorumdem astare compellere, seu quomodo libel alibi bona eorumdem et personas sequestrare, aut impedire, aut sequestrari aut impediri facere, nec aliquas talias, collectas , procurationes et exactiones tam penales, quam alias quascunque, nec etiam victualium adrainistrationes quomodolibet recipere, et extorquere vllo vnquam tempore, perpetuo debeant, valeant atque possint. Sed prorsus et generaliter ah omni iurisdictione, iudicatu et potentia eoruradem, et ab omnibus collectis, talliis, procurationibus, exactionibus penalibus ct pecunialibus, et aliis victualium administrationibus, specialiter a victualibus cum vicinis et prouincialibus villis, vsque modo siraultanee debitis, deinceps exigendis et dicandis. Item Fertonum regalium et etiara Camerarum, seu pretextu monetarum regalium, siue quouis alio modo debitorurn dicationibus et exactionibus omnino et simpliciter ac perpetuo liberi, absoluti, ac per omnia exempti habeantur, personas etiam eorumdem heredum in heredes, nostro duntaxat perpetuo edicto regio iudiciario examini preseruantes ; hoc tamen adhibito moderamine , quod quibuslibet quaerulantibus ex parte dictorum hospitum , populorum et iobagionum ipsorum ipsi iidem Nobiles, quibuslibet in causarum articulis seraper iustitiae complementum exhibere et impendere, vel exhiberi et impendi facere teneautur. Quia si in hoc negligentes et remissi fore ex certa scientia dinnoscuntur, ipsi nobiles Domini hospiturn eorumdem, et non hospites ad nostram praescntiam citari debebunt atqueeuo-