Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
et eoriim pertinentiis vniuersis , per formam et rnodum ainicabilis compositionis , talem inter se Diuisionem fore factam, oraculo viuae vocis recitarunt: Quod videlicet Castrum Penstan *) nuncupatum cum illis villis^ quae ad ijjsum spectant, et villis Castroruin, prout Henricus Banus felicis recordationis possederat ab initio, Magisto lohanni est deuolutum ; Castrum vero Leuka vocatum, similiter cum omnibus villis et Tributis ad idem pertinentibus ? sicut Chak Banus possederat, in ius et proprietatein Nicolai Bani est deuolutum. Castrum autem Kuzeg appellatum , cum villa Duruzlan et cum aliis vtilitatibus suis , praeter vinearum cibriones, Magistro Iohanni, et e conuerso Castrum Sancti Wity, cum villis Bosuk, Szerudahel, Velem, Cliak et Kosztany vocatis, eidem Nicolao Bano sunt assignata. Item dimidietas villae Guor, quae est a parte aquae Rapcha, cum duobus molendinis y quae molunt in ipsa , vno empto ab eodem Nicolao Bano, et alio iure haereditario, Cum allera parte villae Ablanch , pro dicto Magistro Iohanne est collata; altera parte ipsarum villarum Nicolao Bano remanente, et cedente. Item villae Peresztegh, Thuskand, et Kuneche, Magistro lohanni, villae vero Envyd, Karala et Styplek , saepedicto Nicolao Bano sunt deuoluta. Item villa Pulad , praeler portionem Magistri Henche bonae memoriae, quae Ecclesiae lauriensi per eundem legata dicitur; saepefatoMagistro lohanni in concambium villae Thunre, quae cessit Nicolao Bano , data exstitit coram Nobis. Praeterea vniuersas Possessiones suas, quas Posonii et Musunii se habere dicebant, cum cibrionibus vinearum, quae iacent in facie omnium prae-