Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
scriptorum praedictorum , exceptis illis vineis , quas Heiiricus Banus pro vsu Cellarii sui exemptas habebat, et vnius vineae emptae per ipsum Magistrum Iohannem, habendas, diuisas, percipiendas, et vsu capiendas iure communi protulerunt. Villa autem Pugan dicta similiter in communi est diuisa. Sylua autem eorum sic diuidilur: incipit super maiori Welikan, et ascendit ad montem directe, versus meridiem , ad locumque Lesony Comitis Nicolai nuncupatum, et inde super verticem eiusdem montis, in montem de Heuch, et abhinc in montem de Gereche, vnde redit in dictam aquam Velika , et ibi terminatur, quae tamen tangere dinoscitur ipsius Magistri lohannis portionem. Portio vero praescripti Nicolai Bani in sylua incipit super magnam viam, quae de Languwys vadit ad Kapurnuk ad partem meridiei. Hoc interposito, quod nullius temporis lapsu prae scripti magnifici viri praesentem Diuisionem poterunt retractare, imo pacifice et quiete partium quaelibet sua gaudebit portione. Quod vt ratum sit , volumus sigillo nostro munitum. Magistro Thoma Praeposito Ecclesiae nostrae, Gula Cantore, Andrea Custode, Cosma Decano existentibus. Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, JQuggiLtesimo, Septuagesimo Nono. Nos etiam petilionemf ipsius Mffgistri Nicolai fore iustam considerantes et congruam , easdem Litteras de verbo ad verbura rescribendo iuxta Regiae Maiestatis Praeceptum ac Mandatum nouo sigillo nostro fecimns consignari. Datum in octauis Sancti Georgii Martyris, Anno Domini: Millesimo , Trecentesimo , vigesimo octauo. lohanne Praeposito, Michaele 21 *