Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

uostruin priuilegium assumserunt emanari facere inter partes, et contra omnes molestare volentes ratione sessionum in Sebefeulde eosdem filios Ja­ak iuuare tenebuntur, eisdem et astare. Si quis autem ipsorum portionem suam propria malitia sua amiserit, non de causa, quae communitati di­gnoscatur euenire, vt praemisit, sustinebit. Datum in Dominica Laetare. Anno Domini Millesimo, trecentesimo vigesimo octauo." Ex archiuo familiae Niczky. CXXVIII. A. Ch. 1328. Idem Capitulum diuisionales filiorum Hen­rici Bani , ad quos et Ginsium pertinebat, transumit. In oct. S. Georgii. Nos Capitulum Ecclesiae Sancti Michaelis de Castro ferreo notum facimus tenore praesentium vniuersis: quod Magister Nicolaus dictus Kokos , filius Nicolai quondam Palatini, ad nos persona­liter accedendo , exhibuit nobis Litteras nostras Priuilegiales in nulla sui parte maculatas, sub an­tiquo sigillo nostro confectas , petens nos cum Instantia, vt easdem Litteras de verbo ad verbum rescribi faceremus, et juxta Regium Praeceptum ac Mandatum nouo nostro sigillo dignaremur con­signare. Quarum quidem Litterarum tenor talis est: Nos Capitulum Ecclesiae Sancti Michaelis de Castro Ferreo omnibus Christi Fidelibus, praesens scriptum inspecturis , significamus praesentium per tenorem : Quod Magister Iohannes, filius quon­dam Henrici Bani ab vna parte; Nicolaus Banus , frater eiusdem Magistri Iohannis ab altera, coram nobis personaliter constituti, in Castris suis, in Possessionibus tam emptitiis, quam haereditariis, Tom. VIII. Vol. III. 21

Next

/
Thumbnails
Contents