Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
dionalem currendo per nemus peruenit ad fluuium Keureus; quae quidein metae ad occidentern Kemen et filiis Rejnoldi, ad orientem filys Jaak separant, et distinguunt. Obligarunt etiam se mutuo partes praenotatae, in hisce diuisionibus conseruare motione qualibet procul mota , per partes suscitanda, et contra omnes, si qui forent per aJicuius quaestionis materiam eosdem mouere voientes, se iuuare propriis laboribus et expensis; et si aliqua pars de portionibus suis per aliquam quaestionem amitteret , et defectum pateretur , seque non valeret defensare, ipsum, a quo portio separabitur, communiter restaurare tenebuntur. Nec lioc praetermittimus, quod vsque festum Beati Martini nunc venturum , quisque ipsorum in aedificiis et Iobbagyonibus, sicut vsque huc portionem conseruabit; sed ante idem festum quaelibet partium sua aedificia ad proprias portiones de nouo sibi deuolutas, quo voluerit transferre tenebitur, vt partes assumpsertint. Post messem autern nunc venturam similiter quilibet eorumin sua propria et non in alterius portione partis, tam in nouellis faciendis, quain in seminando potest facere araturam, Ecclesiam autem et eiusdem ecclesiae Palronatus pacifice possidebunt in communi. Praeterea praedictus Iacobus, filius Ileynoldi, tam suo, quam Andreae fratris sui et Kemyn, et fily Keminnomine, personaliter compareudo, in possessione Sebefeuld nominata, filiis Jaak deuoluta, vbicunque voiuerint in ipsa possessione sessiones diclis Martino, Michacli et Iacobo , filys Iaak commisit, et dedit facullalem recipiendi, et pariter eligendi. Et super praesenti diuisione, postquam sua partes acdificia ad propria transtulerint,