Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
exemptos fore voluraus a solutione cuiuslibet Tributi. Aliud, sicut gratiam nostram offendere formidatis, non facturi. Datum in Vissegrad tertia feria prox. ante festum B. Martini Conf. Anno Domini MCCCXXVIII. ( L. S. ) Ex authographo rnembranaceo transumsit et communicauit Georgius Gyurikouits. CXI. J. Ch. 1328. ldem Carolus ciues Posonienses in imrnunitate a soluendis per regnum tributis contra Abrahahamum rufum, ciuesque Tyrnauienses, cassatis horum parte hac priuilegiis, conseruat. Jn alto castro in festo B, Briccii. Nos Karolus Dei gratia rex Hungariae memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: quod quia lideles nostros ciues de Posonio in nostris et praedecessorum nostrorum quondam Illustrium Begum Hungariae litteris prilegialibus vidimus, et pro certo cognouimus hanc iibertatis praerogatiuam habere, et pro meritis obtinuisse, quod iidem, aut aliquis ipsorum nusquam in Regno nostro dare, et soluere tributa teneantur, ipsis super eo, quod maxime per Andream filium Abraam Rufi et fratres suos, ac per iudicem, Iuratos, et vniuersos hospites de Tjrnauia contra formam dictae libertatis eorumin exigendis tributis se plurimum aggrauari nobis non sine quaerimonia referentibus, de Regiae potestatis plenitudine firmo firmius corainittimus praecipientes, ut a modo in anteaiidem filii Abraam, et ipsorum haeredes, similiter et praedicli Hospites de Tyrnauia ab ipsis ciuibus nostris de Posonio, vel eorum quolibet, ti ibuta reciperc, siue reoipi