Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

facero nulla penitus ratione praesummant, quod si quis ipsorum ausu temerario secus facere attempta­uerit, regiam indignationem se nouerit grauiter incursurum, quamprimum dicti ciues nostri super hoc quaerimoniam nobis porrexerint iterato. Et quamuis iidem filii Abraam Rufisuper eo, quod ab omnibus tributa exigere valeant f sine differentia aliquali, Priuilegium habere dignoscantur, tamen nos deinceps ipsum priuilegium, quantum ad ipsos ciues Posonienses, et non ad alios , auctoritate re­gia cassamus, et viribus ac vigore reddimus, et committimus cariturum. Datum in alto castro in festo B. Bricii Confessoris anno Domini Millesimo tercentesimo vigesimo octauo. Nota: Sigillum in dorso impressum formae maximae. In membrana. In dorso huius pateutis litterae scriptum est manu coaeva: — „Lilterade non solutione tributi vsque ad Tyrnauiam, et signanter in Licznitz, quae cassat omnia Priuilegia praesens per Abraham Ru­fum habita." —Inde patet, tributum huius fuisse in Lansitz seu Csekletz. Anno 1352. in Capitulo Posoniensi transum­mi curant Comes Martinus filiuslacobicondam Iu­dicis Posoniensis, et Bartholomaeuslurati ciuesPo­sonienses. Ex autographo transurasitet comraunicauit Georgius Cyurikouits.

Next

/
Thumbnails
Contents