Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
ti, vt easdem litteras nostras in formam priuilegii nostri redigi faciendo, ratificare, approbare, ac ad vberioris cautelae euidentiam et firmitatem certiorem , posteris pro memoria reseruandam, vna cum dicta collatione nostra , authoritate regia , praesentisque priuilegii nostri patrocinio, iuxta pietatem regio cordi innatam, dignaremur confirmare; quarum tenor talis est: Nos Karolus, Dei gratia rex Hungariae, memoriae commendantes significamus quibus expedit vniuersis, tenore praesentium: quod Magister Blasius, filius Nicolai de Fony , Comes de Borsod et Castellanus de Filek, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens praesentiam , suaeque fidelitatis seruitia nostrae maiestati impensa proponens et declarans, quamdam terram, siue possessionem nostram regalem Kuryma, alio nomine Dubynna vocatam, in Comitatu de Sarus in Gepel existentem, pro suis fidelibus seruitiis a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulauit. Nos igitur, qui ex debito regalis officii his , quos opera suae "virtutis regia remuneratione dignos efficiunt, grata debemus itnpendere praemia merrtorum, petitionibus eiusdem Magistri Biasii diligenter auditis, attendentes fidelitates et seruitia meritoria eiusdem, quae idem nobis et regno nostro in diuersis expeditionibus prb exaltatione nostri regiminis et honoris pro reintegratione et augmento reipublicae ac pro reformatione pacis in regno, in multis sumptuosis laboribus, et personae periculis cum effusione sui sanguinis laudabiliter exhibuit et impendit, cupientes eidem pro huiusmodi gratis et acceptis seruitiis regio fauore respondere ; licetidem respectu suorum meritorum a nobis multo