Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

plura mereretur; tamen vt votis suis correspon­deamus ad praesens, praedietam terram, seu pos­sessionem Kuryma, alio nomine Dubynna, eum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis, ae iuribus vniuersis eiusdem, sub antiquis metis et terminis, quibus ab olim limitata extitit et possessa, dedi­mus, donauimus , et eontulimus eidem Magistro Blasio et Ioanni, dieto Zunk, fratri eiusdem , et per ipsos ipsorum haeredibus haeredumque suorum suecessoribus, iure perpetuo et irreuorabiliter possidendam, tenendam et habendam, sine prae­iudicio iuris alieni. Datum in alto Lapide, feria secunda, proxima post festum ascensionis Domini anno eiusdem MCCCXXVII. Nos equidem atten­dentes et in regiae circumspectionis libramine re­petentes fidelitates , actus strenuos , et continua obsequia Magistri Blasii antedicti, per quae Cel­situdini nostrae meruit locis continuis et tempo­ribus oportunis prae ceteris eomplacere ; e quibus velut pauca e pluribus, ne propter sui pluralita­tem memoriam vsque quaque effugiant postero­rum, praesentibus iussimus aliqua annotari. Ipse siquidem Magister Blasius ndei constantia prae­munitus cum castrum nostrum Syruk vocatum , quod tunc per Matthaeum de Trenchin, damnatae memoriae, nostrum infidelein, et regni praedo­nem pestilentem, in opprobrium nostrae Maiesta­tis nefandissime delinebatur, in virtute valida, et brachio extento expugnari feeissemus; sub idem castrum pro fidelitate eoronae regiae debita, viri­liter dimicans , graues ictus lapidum inclusorum minime expauescens, lethaliter extitit sauciatus ; demum cum castrum nostrum T h r i n c h i 11 i e n s e £[uod similiter per praedictum nostrum infidelem

Next

/
Thumbnails
Contents