Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

» Mostroriim praedictorum secure conducta ; tunc praedicta bona debent esse libera et soluta. Nos­que pro nostris terrigenis promittimus, quodnul­lum in ipsius pecuniae deductione impedimentum praestabunt. Hoc etiam specialiler est adiunctum : quod si per mortem alterutrius, videlicet Ladislai et Annae praedictorum vel propter difiicultatem praefatae dispensationis praefatum matrimoniura «011 posset legitirae consummari; tunc nec nos , nec supradictus rex Boemiae ad soluendum dota­licium eriraus obligati; nihilominus taraen vnio dilectionis et araicitiae, et omnia alia, quae prae­dicta sunt, debent per nos et saepe dictum re­gem Bohemiae inuiolabjliter obseruari ; insuper si regem Bohetniae supradictum claudere contingeret diem extrernura; tunc nos regnura Bocmiae, nec non ipsius regni heredes supradictos cum onrnibus terris et iuribus suis in nostram protectionem re­cipiemus, et ipsum ac omnes defendere tenebiinur et promittiinus , tahquam bona propria nostra. Idem quoque Dominus rex Boemiae antedictus li­beris nostris in regno nostro Hungariae facere et eos defendere tenebilur vice versa; si nos, quod absit, raigrare contingeret ab hac luce. Vt aulem haec omnia et singula praemissa ac etiara ea, quae in vnione prius inter nos et saepedictum regein Bohemiae habita et ordinala sunt, in omnibus et per oinnia permaneant semper salua, in Ecclesia S. Iacobi apud fratres rainores in Ciuitate nostra Tyrnauia, super inagnum altare, praesentibus ven. in Christo Patribus Ladislao, Episcopo Ollom. An­drea Praeposito Alben. Ecclesiarura, Vice - Can­cellario nostro; nec non spectabilibus et nobiiibus

Next

/
Thumbnails
Contents