Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
viris, Vilhelmo, Comite Viliaeensi Primogenito, Demetrio Magistro Tarnacino (Tauernicorum) consiliariis nostris ; Loffrido Comite de Bynning ; Mikcli Barone ( Bano ) totius Sclauoniae; Henrico Comite de Withon, testibus ad hoc specialiter eonuocalis , iurauimus, testimonio sacrosanctorum euangeliorum, omni fraude et dolo omnino cessantibus ? irreuocabiliter et inuiolabiliter adimplere, rata et firma semper tenere et habere, ac perpetuo obseruare; nec contra ea vel eorum aiiquod vllo vnquam tempore, de iure vel de facto facere vel venire. Est autem inter cetera, quod tam saepedicta nata praefati D. regis Boemiae, quain etiam memoratus filius noster , dum sibi fuerint, vt praemittitur, transmittendi , sani et immunes ab omnibus defectibus mentis et corporis , sicut condecet, habeantur. In quorum teslimonium praedictorum et robur, praesentes fieri litteras et sigillo nostro authentico fecimus roborari. Datum Tirnauiae, idus Februarii, anno Dom. MCCCXXVII." (L. S.) Lunig Cod. Germ. Dipl. P. I. C. If. nro XXXV. coll. 993. Originales sunt Bohemice emanatae, in arcliiuo Imp. Viennae conseruatac- Contiactus huius meminit etiam Balbinus Epit. R. B. L. III. cap. XVII. pag. 329. Dispensatio videhatur necessaria : quia tam Carolus Rex , quam EliSabetha , Bohemiae regina , Rudolphum Imperatorem auum maternum habehant; illum eniin Clementia , hanc Gutta, Caesaris eiusdem filiae genuerant. Praeterea iam antea Carolus eiusdem Ioannis regis sororem Beatricem primo connubio sihi copulauerat , cuius nunc lil lain Annam filio iuo Ladislao desponsauit.