Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

ordinis Carthusiensis liberaliter contulisset ; sed quia haec praedictis Fratribus pro condigna neces­sitate sustentationis minime suflicere videretur, ne contra statuta Sanctorum Patrum ac consuetudi­nem ordinis sui, ipsos discurrendo mendicare con­tingeret, ius patronatus, quantum ad collationem EccJesiae, et praesentationem pastoris ad Ecciesi­am JB. Barthoiomaei Apostoli in Nyznecz, tan­quam verus et legitimus patronus eiusdem, ordi­ni ac fundationi praedictae beneuole per collatio­nem addidisset ; petens nos humiliter pariter et deuote, quatenus diuinae remunerationis intuitu , ac omnium bonorum spiritualium , quae Domino inspirante, in loco praedicto, ac toto ordine fi­ent, participatione, tam piae et salubri donationi consensum praeberemus, pariter etassensum; ac arapliori eos gratia ex benignitate paterna in coi­iatione decimarum prosequi dignaremur, saluo ta­men iure praepositali et iudiciorum Spiritualium ac homicidiorum per omnia et complete. Nos ve • ro, qui ex oflicio suscepti regirninis circa zeium domus Dei tenemur fore gratiosi, ac etiam sa­cram religionem plantare et fouere; prout possi­bilitas nostra valuerit, modis omnibus intendaraus, considerantes praeterea petitiones praefati magistri Kokos fore iustas, consonasque rationi, secun­dum decreta , et Sanctorum Patrum sanctiones, praedictam Ecclesiura B. Barthoioraaei Apostoii, in villa Nyznecz prope Donaycz situatam, cum o­mni iure decimarum ordini praefato , Domui val­lis S. Antonii, de consilio fratrum nostrorum, pa­riter et consensu , pure propter Deum, et vt eo­rumdem Fratrum orationibus parlicipes efficiamur et consortes , incorporamus et incorporando au-

Next

/
Thumbnails
Contents