Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

thoritate ordinaria confirmamus; ita tamen, quod iura praepositalia ratione ecclesiarum debita salua sint per omnia et complete. De iudiciis vero no­stris spiritualibus y et homicidiis, ratione huius beneficii, eis per nos concessi, nullatenus se intro­mittere debebunt. Presbiter autem, qui iam di­ctam ecclesiam possidet, sine ipsius aspensu, et eo inuito, sua non debeat aliquatenus spoliari; cum vero eam vacare contigerit , Pi^aefati fratres et nullus alter, omni contradictione remota, secun­dum Deitimorem, et zelum animarum, perpetu­um vioarium eligent, et eum Domino Praeposito Ecclesiae B. Martini , qui pro tempore fuerit , praesentabunt. Quem si is idoneum conspexerit, au­thoritate ordinaria confirmabit; cui etiam de re­ditibus Ecclesiarum in tantis prouideant, ex qui­bus iura praepositalia persoluere y hospitalitatem exhibere , et victus sui necessaria habere valeat competenter. Si qui vero f quod absit, ausu te­merario huic salubri et rationabili donationi, ac legitimae nostrae confirmationi, Dei timore post­posito, imposterum contraire, et contradicere ef­ficaciter attentauerint, et praefatos Fratres in ali­quo turbare praesumserint, hi tanquam Deo et iu­stitiae ipsius contrarii, per censuram Ecclesiasti­cam seuerius compescantur, et tanquam inuasores, ac vsurpatores rerum ecclesiasticarum ab omnibus Christi fideiibus iugiter euitentur. In cuius rei memoriam , firmitalemque perpetuam, praesentes litteras concessimus, Nostri et fratrum nostrorum sigillorum munimine roboratas. Datum Anno Do­mini MCCCXXVI. in die oinnium Sanctorum." Apud Wagner Anal. Scepus. P. 111. p. 175-6. * Tom. VIII. Vol. III. 10

Next

/
Thumbnails
Contents