Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
nam poteslalem. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem , praesens nostrum concessimus priuilegium, nostri pendentis sigilli munimine roboratuin. Datum sexta feria proxima ante festum Beati Martini Confessoris. Anno Domini M. CCCXXYI. Ex autographo Wagner 1. c. p. 449 - 50. XXXIX. A. Ch. 1326, Idem Capitulum ius Patronalus de Nyznecz, per M. Kokos claustro Carthusianorum vallis S. Antonii collatum , adiectis eius decimis , auget. Die omnium Sanctorum. Magister Ioannes , Praepositus Ecclesiae B. Martini in Scepus, ac venerabilis in Christo Patris ac Domini Boleslai , Dei gratia , Archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem Comitis perpetui, Cancellarius, et Vicarius generalis. OmnibusChristi fidelibus, quibus praesentes ostenduntur, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Cum piis desideriis et salubribus petilionibus dignum sit beneuolum auditum adhibere; maxime , quae ad diuini cultus pertinere videntur incrementum; hinc est: quod ad vniuersorum noliliam harum serie volumus literarum peruenire: Quod accedens ad nostram praesentiam Nobilis Vir, Magister Kokos, filius quondam Ricolphi de Lomnicz in Scepus , Amicus noster specialis, nobis enarrare curauit: quod diuina instigatus gratia , ob remedium suorum peccatorum , de licentia et fauore Illustris Domini Caroli, Dei gratia regis Hungariae, villulam quamdam, Lechnicz vocatam , vna cum fundo pro fundatione claustri, quae vallis S. Antonii prope Donoics nuncupatur , religiosis fratribus