Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
A. Ch. 1326. Idem CaroliLS metas possessioius JVelethe pro filiis Miko, et Bench rohorat. X. kal. Aug. Carolus f Dei gratia, Kex Hungariae, DaJmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lo domeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Salernitanus ac honoris ac montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus praesentibus et futuris, notitiam praesentium habituris salutem in omnium Saluatore. Cum a nobis petitur, quod honestum est, decem Maiestatem regiam facilem praebere consensum in his maxime, quae subiectorum commodis videntur vtiliter conuenire. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire; quod cum nos ad petitionem Nicolai, filii Cosme, Stephani filii Mikou, item Bodou, et Benedicti, filiorum Bench, Capituio Ecclesiae Varadiensis , fideiibus nostris , vt sub ipsorum testimonio Nicolaus, filius Petri , aut Theka, fiiius lohannis, altero abs^nte homo noster metas possessionis Welethe vocatae ab vniuersis commetaneis et vicinis suis distingueret, veteresque metas renouaret, si non fieret contradictum ; contradictores autem, si qui fierent, contra eosdern ad nostrain citaret praesentiam, ad terminum competentem; totiusque facti seriem nobis rescriberent, mediantibus litteris nostris mandassemus; tandem idem Capitulum, fideles nostri , nobis rescripserunt in haec verba: Excellentissimo Domino sub Karolo, Dei gratia, illustri regi Hungariae , CapituiumEcciesiae Varadiensis Orationes in Domino debitas et deuotas. Litteras Serenitatis vestrae nobis directas recepimus in haec verba: Karolus, Dei gratia, rex Hungariae, fidelibus suis capituio Ecciesiae Wa-