Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
radien. salutem et gratiam. Fidelitati vestrae firmiter mandamus per praesentes, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide diguum , coram quo Nicolaus, filius Petri, aut Thekee filius Iohannis, si alterutrum abesse contingat, homonoster accedat ad faciem possessionis Nicolai f filii Cosme, Stephani, filii Mikou, Bodou et Benedicti filiorum Bench, Welethe vocatae, conuocatis vicinis et commelaneis suis reambulet eamdem, per veteres metas et antiquas eorum distinguendo ab aliis metis, et vbi necesse fueritin locis veterum metarum nouas erigat metas, si non fuerit contradictum; contradictores vero, si qui extiterint, ad nostram citet praesentiam ad terminum competentem, contra Nobiles memoratos; et post haec diem citationis, nomina citatorum et terminum assignatum cum serie totius facti nobis fideliter rescribalis. Datum prope Scjbinium, in festo Beati Laurentii Martyris. Anno Domini MCCCXIV. Nos igitur mandatis Serenitatis vestrae fideliter obtemperantes, vt tenemur, cum praediclo homine vestro Nicolao, filio Petri, virum idoneum, atque fide dignum, Aegidium scilicet Sacerdotem, Chori 110strae Ecclesiae Magistrum, et rectorem Altaris Sancti Georgii Martyris in eadern Ecclesia nostra, pro testimonio transmisimus vice nostri ad praemissa mandata vestra fideliter exequenda ; qui demumad nos reuersi concorditer retulerunt, quod ipsi in festo S. Demetry Martyris proxime praeterito , ad faciem dictae possessionis Welethe accedentes , eandem per veteres et veras metas omnibus vicinis et commetaneis suis conuocatis, et eis praesentibus, penitusque in nullo contradicentibus , reambulando melas eiusdcm distinxissent , et vetercs uietas 8 **