Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

Sculteto nostro et suis posteris siue haeredibus tres niansos liberos contulimus; molendina, braxato­ria, quibus indiguerit, libera et integra conserua­bit ; ita tamen, quod in illa haereditate nullus praeter ipsum Scultetum et suos posteros debeat vel audeat aliqua molendina, vel braxatoria con­seruare. Item sextum denarium de censu siue ter­ragiis omnia praememorata saepe dictus Scultetus Stephanus cum suis haeredibus perpetualiter, libe­re possidebit; item de iudiciis quidquid infra fer­tonem proueniet, vniuersim saepe dicto Sculteto cedet absokite; quidquid supra fertonem fuerit, nobis duae partes, parte sibi tertia remanente. Memoratus etiam Scultetus omnia iudicandi in ipsa villa per se, sicut est homicidium, furtum, san­guinis effusionem, violentiam, falsam monetam, et his similia, quae sine nostro Comite, aut offici­ali iudicabit: de quibus etiam iudiciis nobis duae partes, ettertia pars cedetsibi, quemadmodum supe­rius estpraemissum. Vtigitur singula praemissa ro­bur perpetuae firmitatis valeant obtinere, nec que­ant negari per quempiam posterorum, praesentem gratiam memorato Sculteto et suis villanis nostri sigilli munimine damus roboratas. Datum in feria quarta quatuor temporum post Dominicam Inuo­cauit. Anno Domini MCCCXXII." Ex autographo. Anal. Dipl. Wagnerio Jankovics Tom. II. nro 74. CLXXIX. A. Ch. 1322. Capitulum Ecclesiae Scepusien. super silua Slaulc, per M. Thomam, Castellanum de Scepus , Conrado Sculteto impopulationis causa concessa , testi­moniales edit. Festo Beati Michaelis Archangeli. Capitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus o­mnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et fu-

Next

/
Thumbnails
Contents