Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
turis, quibus praesentes ostenduntur, salutem iu salutis largitore. Quoniam memoriae nouercatur obliuio , et ea , quae geruntur in tempore , vacillant facile. Necessarium est, vtacta temporaliter scripturae patrocinio in statiim solidum redigantur. Proinde ad vniuersorum notitiam barum serie volumus peruenire: quod constitutis coram nobis personaliter Magistro Tlioma, filio Franck, Castellano de Scepus, ex. parte una, Conrado , filio Hermanni, Sculteto deSlauk ex altera, praedictus Magister Tbomas viuae vocis oraculo est confessus, quod quandam syluam suam, iuxta possessionem Slauk existentem, a filiis quondam Comitis Rycolpbi , videlicet Kokos f Rycolplio et loanne ex parte consortis suae habitam, eidem Conrado dedisset, donasset et contulisset, vt ibidem populos sub iure et liberlate Saxonum congregare debeat, seu locare ; conferendo in eiusdem possessionis terminis duos mansos liberos, et scultetiain praefato Conrado et suis haeredibus, haeredumque suorum successoribus perpetuo et libere possidendam f dans eidem Sculteto et suis haeredibus vniuersas causas super quacunque re motas iudicandi et birsagium sibi ex integro recipiendi liberamfacultatem. Fiires vero et latrones, homicidas et sanguinis effusores cum homine Magistri Thomae antedicti iudicabunt; de quo iudicio tertium denarium recipient, duabus partibus xMagistro Thomae permanentibus pleno iure. Item molendina quotquot idem Scultetus propria facultate ibideinconstruxerit, cum tota sua vtilitate, annis duodecim libere possidebit; quibus transactis media pars dictorum molendinorum cedet Thomae praenotato, cum viilitatibus suis vniuersis , alia medietatecum