Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

mus salutem adoptando, ad quos praesentis pagl­nae scriptum contirigerit peruenire: Quod Stejdia­nus, filius Petri de parua Lomnicze ad nostram accedens praesentiam^ pro sylua quadam more ac iure theutonicorum exstirpanda postulauit; sj lua vero ex parte superiori a villa, quae nouum Lu­Llo dieitur, inxta aquam, quae Lublo nuncupatur, se extendit; quam eidem Stephano supra dicto praehabita deliberatione ac consilio maturo con­cessimus, more aliorum Scultetorum iure iraeredi­tario possidendam. £st sjlua iam dicta vsque supra montem, qui Timnics vocatur, pro tot mansis siue lancisTheutonicoruin, quot ibidem fieri possunt ex­stirpanda et in agros commutanda: quorum longitudo aclatitudo terminos suosex omni parte finaliter sine vlla diminutione conseruabit; viliam vero in eadeni sylua Stephanicou nominamus, cuius incolae seu Io­bagyones pacifice ac sine censu iibertatem iuxta ri­tum noualium sedecim annis, qui ibi conuenerint, obtinebunt; transacto autem termino libertatis se­decim annorum, omnes et singuli ibidem congre­gati de quolibet manso siue Lanco in festo beati Martini Episcopi dimidium fertonem in festo beati Georgii Martyris, omni occasione semota nobis pro censu vel terragio soluere tenebuntur. Insuper incolae praenominatae viliae nostrae Ecclesiam cum iiberis decimis pienis, et eligendi plebanum, quem­cunque voluerint, liberam habebunt facuitatem. ltem piscationem, venationem , cum aliis vtilita­tibus in syluis, in pratis, in pascuis, perpetualiter possidebunt libere et quiete. Item vnum mansum pro pascuis pecudum ac pecorum suorum libere et sine censu conseruabunt. Item in ciuilibus secun­dum iura Scipsensium se habebunt. Stephano vero

Next

/
Thumbnails
Contents