Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

uersitatem, ciuitatem, Comitatum, et districtum^ et eorum bona fidelitati, dominio, regimini obe­dientiae f protectioni et defensioni memorati Do­mini Ducis pro se, consilio, et communi Yeneto­rum ibidem recipientis, in perpetuum dederunt, subiecerunt, contulerunt, et submiserunt, saluis h o n o r i fi cen t i i s , et iuribus D. Regis Hungariae, quae haberet, vel deberet habere in ciuitate praedicta. Qua propter memoratus Dominus Dux cum suis consiliis, au­dita et intellecta oblatione, facta per Syndicos supra dictoSj ac ipsam obiationem sua benignitate admittens , Dei nomine inuocato ad laudem et et reuerentiam beatissimi Marci Apostoli et euan­gelistae ipsam ciuitatem Traguriensem, homines, districtum , et comitatum et omnia sua bona sub suo Dominio, fidelitate, defensione et protectione in perpetuum benigne recepit, iuxtaformam supra scriptae oblationis Syndicorum supra dictorum, s a 1 u i s h o n o r i f i c e n t i i s e t i u r i b u s D. R e­gis Hungariae, quae haberet vel debe­ret habere in ciuitate praedicta: provi­dendo benigne et gratiose, quod homines Tragu­rienses et eorum bona de cetero tractentur et ha­beantur vbique, in Venetiis et extra quemadmo­dum tractantur et habentur aliqui de partibus Dal­matiae, qui sunt magis liberi et fideies D. Ducis et Communis Venetiarum. — Item D. dux cum suo consiiio, sua iiberaiitate infrascripla prouidit, seruari voluit et mandauit, ipsis Syndicis volenti­bus, consentientibus et approbantibus: Primo enim , quod per D. Ducem et suum consilium sin­guiis duobus annis mittetur ad regendum dictam ciuitatem Traguriensem vnus ex Nobilibus de rna-

Next

/
Thumbnails
Contents