Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

iori consilio Venetorum, qui nuncupabitur Comes Traguriensis, qui eligetur Veneliis in maiori Con­silio — Ilem quod Comes, iturus Tragurium, in causis ciuilibus teneatur regere dictam terram cum quatuor iudicibus de Tragurio, qui eligentur in Tragurio secundum eorum consuetudiues et sta­tuta, vocando ad promuigandum sententias quatuor consiliarios, qui similiter eliguntur inTragurio — In omnibus autem causis criminalibus ipse solus Comes liabeat liberum arbitrium, procedendo ta­men in ipsissecundum formam statutorum Comunis Traguriensis. — Habeat etiam ipse Comes liberum arbitrium in proditionibus ciuitatis hoc modo, quod contra accusatos sibi de proditione ciuitatis possit inquirere; — sed in comdemnando debeat contra ipsos sic accusatos procedere secuudum for­main Statuti communis Tragurii. Praeterea dictus comes, iturus Tragurium habeat et babere debeat a Communi Traguriensi pro suo salario quolibet anno libras MCC. denariorum paruorum, recipiendo solutionem ad rationem de triginta du­obus denariis paruis pro quolibet grosso, et nihil aiiud habere possit. — Itern quod dictus C. Tra­guriensis non possit esse ad aliquod Conuiuium alicuius ciuis Traguriensis in dicta ciuitate Tragu­rii , nec possit aliquos de Tragurio conuitare — ad comedendum secum in ciuitate praedicta, et non possit — ab aliquo ciue vel habitatore Tra­guriensi dona aliqua recipere ; — nisi vuas et fru­ctus reeenles. — — Item quod homines Tragu­rienses possint sine datio extrahere de Venetiis li­gnamen , lapides coctos , ct coppos (tegulas ) pro eorum domibus et conducere Tragurium. — Prae­diclas autem dationem et sutnmissionem — Baxa-

Next

/
Thumbnails
Contents