Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
et qualiter ciuitas ipsa mullis periculis subiaeebat, ipsius nobiles et tota vmuersitas supradicta longa iam dudum et matura deliberatione praehabita, statui suo salubriter prouidere cupientes , et considerantes iustitiam, benignitatem, clementiam, et humanitatem, atque suaue dominium domini ducis et communis Venetoruin , sub quorum dominio, fidelitate et protectione vniuersi ipsorum I). Ducis, es Communis Yenetorum fideles et subditi in suis gradibus benigne reguntur, et aequaliler gubernantur, ac de bono in melius multiplicantur et crescunt; pro eorum salute et statu tranquillo ciuitatis iam dictae, quem indefinenter quaerebant, nobiles viros — — vt Syndicos , procuratores et nuncios speciales — V enetias transmiserunt, — specialiter ad subiiciendum et submittendum, ad tempus vel in perpetuum, vniuersitalem dictae terrae, ciuitatis et comitatuum ipsius et bona omnia ciuitatis praefatae fidelitati, dominio et regimini, protectioni et defensioni D. Ducis et Communis Yenetorum humiliter suppJicando, quod Dominus Dux, et Communitas Venetorum dignetur eos ita recipere, tractare et habere, sicutsemper de suis fidelibus et deuotis gratiose et benigne facere consueuerunt, saluis h o n o r i f ic e n t i i s , et i u r i b u s D o m i n i 1\ e g i s II u n g a r i a e , q u a e h a b e r e t v e 1 d e b e r e t h a b e r e inCiuitate praedicta. De cuius Syndicatu constat publico inslrumento, facto sub anno Domini MCCCXXII. indict. V. die XX. Martii. — — Qui vero Syndici post quam se dicto nomine praesentarunt, post multas collationes, tractatus, et deliberationes plurium nobilium Sapientum — per virtutem et potestatem sibi traditam a Consulibus , nobilibus, et vniuersitate tota Traguriensi, ipsam totam vni-