Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
et vniuersitas liominumeiusdemvillae, patroni eiusdem ecclesiae, petitione monstrarunt, quod licet eadem vniuersitas in eadem ecclesia ius obtineat patronatus , tamen . Praepositus ruralis cibiniensis , dicte dioecesis , false asserens, se dictae Ecclesiae fore patronum, et ad eum pertinere ius buiusmodi patronatus , praetextu iuris huiusmodi decimas ad dictam Ecclesiam pertinentes, nec non oblationes, quae a Cbristi fidelibus in eadem Ecclesia offeruntur, et nonnulla alia iura eiusdem Ecclesiae contra iustitiam occupauit, et diu detinet occupata. Grauamen propter quod pro parte ipsorum Plebani et Vniuersitatis adsedem extitit apostolicam appellatum. Cum autem dicti Plebanus et vniuersitas, sicut asserunt, dicti Praepositi potentiam merito perhorrescentes, euin infra ciuitatem , seu Dioecesim Strigoniensem nequeant conuenire secure, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus vocatis, qui fuerint euocandi, et auditis binc indepropositis, quod iustum fuerit, appellatione remota decernas, faciens quod decreueris, per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Auinione IV. Non. Aprilis Pontificatus nostri anno sexto." Exaratae sunt hae litterae in membrana lata magis rjuam longa, characteribus per quam elegantibus , et versibus laxissimis, scripturae compendiis paucis. Loco nominum propriorum sunt puncta. Sigillum dupplex plumheum pendet e funiculis canabinis. Exhihet parte vna capita SS. Petri et Pauli , cum cruce patriarchali in medio; superscriptum S. PA. SPE. in altera IOHANNES PP. XXII.