Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
CLXIV. A. Ch. 1322. Boleslaus, Strigonieri. A. Episcopus , immunitates Parochorum districtus de Tarcza , iurisdictiotiis Praepositi Scepus. conjirmat. hi Posaga die Sliemigii ac sociorum. Boleslaus, Dei et Apostolicae sedis geatia Arckiepiscopus Strigon. Locique eiusdem Comes perpetuus, Dux Tostensis, omnihus Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis , salutein in omnium Saluatore, lustis petentium desideriis nos oportet esse liberales, praesertim in iis, quae ad Ecclesiarum, iurisdictioni noslrae subiectarum, spectant libertatem. Proinde vniuersorum notitiae harum serie declaramus: quod Honorabilis vir, Dominus Henricus , Praepositus Ecclesiae S. Martini de Scepus, quasdam litteras venerabilis Patris Dornini Thomae, quondam Strigonien. Archiepiscopi, bonae memoriae, Praedecessoris nostri. super libertate et super quibusdam aliis articulis Plebanorum et Sacerdotum de Tharcza nobis exhibere curauit, petens nos cum instautia, vt eas ratas habere, et confirmare dignaremur. Quarum tenor talis est: Thomas miseratione (v. ad an. 1512. ) Nos itaque iustis petitionibus praedicti Domini Henrici Praepositi inclinati, literas supra fatorum Plebanorrrm et Sacerdotum de Tharcza, nobis exhibitas ratas habemus, et approbamus, et per singulos articulos authoritate presentium confirmamus et tenorem earum praesentibus de verbo ad verbum inseri fecimus. Nulli ergo hominum liceat hanc nostrae confirmationis paginam infringere vel ei contraire. Si quis autem ausu temerario contrauenerit, excomTom. VIII. Vol. II. 24