Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
praefatum mouasterium habeant ; et quidquid in birsagiis cesserit, Abbati et Conuentui praesentetur, omnis gratiaruin facultas in eiusdem Abbatis et conuentus arbitrio consistat, in agendo et statuendo de quibuscunque, quod sibi et dictarum suarum possessionum Iobbagyonibus vtilius videbitur, contradictione cuiuscunque non obstante. Si quis vero huic regali nostro mandato peruerse et inobedienter se opposuerit, et ipsi Abbati et Conuentui in suis iuribus et libertatibus quibuscunque iniuriam, aut violentiam intulerit, ad requisitionem eiusdem Abbatis et Conuentus, Comes Prouincialis Cibiniensis, quicunque fuerit^ vel etiam eius vices gerentes f aduocata Communitate prouincialium Cibinien. praedictorum, quando et quoties opus fuerit, regia nostra omnimoda auctoritate et mandato liuiusmodi iniuriatores a nocumento prohibeant, et ad omnia, quae iusta fuerint, inducant, et compellant; nec aliqui Comites vel potentes, qui per dictas possessiones Abb^iis et Conuentus transitum fecerint, vel qualitercunque aduenerint, si a Senioribus et communitate dictarum possessionum voluntarie non recipiantur , in iisdem possessionibus violentum descensum nullatenus facere praesumant. Specialiter autem et praecipue nulla ratione super ipsos Capellanos ipsius Abbatis et Conuentus, scilicetPlebanos dictarum villarum seu possessionum. Quem vero descensum, si quis contra regale nostrum mandatum fecerit, ab lpsa coinmumtate possessionum seu villae, vbi id factum fuerit, dicta authoritate nostra Iiegia et mandato super obtento omnium bonorum suorum capiatur, et praedictis prouincialibus ad vicinam sedem praesentetur, pro