Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

praedicta violentia nostro regali iudicio reseruan­dus. Si autem a solis propter potentiam capi vel detineri non possit, nec etiam Jaesis vel offensis veiit satisfacere , ex tunc, si citatus non apparue­rit, tanquam verus rebellis nostrorum et dictorum prouinciaiium perseuerabitur. Simili modo et illis fiat, qui contra iustitiam quibuscunque praedicti monasterii adstare praesumserit, ipsis subsidimn verbo vel facto ministrando. Volumus etiam su­prema et regia auctoritate firraiter praecipimus et mandamus, ne a modo aliqui Comitum vel ge­neratim Seruientes e praedictis possessionibus rao­nasterii, qualescunque mansiones habeant vei re­sideant, praeter soli illi f qui Abbati et Conuen­tui seruiunt et obediunt; nec aliqua sit curia , vel bereditas quaiiscunque in iilis possessionibus, quae census et consueta iura et seruitia praedicto Abbati et Conuentui per inobedientiam et contumaciam suam non conuenerit, et si ad raandatum eiusdera Abbatis et conuentus cedere noluerit, praedictus Comes prouincialis , nec non sui vicarius , quibus hoc commiserit, cum praedictis prouincialibus adre­quisitionem memorati Abbatis et Conuentus ]jost exspirationem dati terraini super data authoritate nostra regali et mandato tales cupiant, nostroque regali iudicio reseruent; ipsi AJjbati et Conuentui liaereditatem suara libere restituant, orania bona mobilia ipsoruin rebellium in ipsis raonasterii vil­lis seu possessionibus scilicet in Kercz, Creutz, Meschendorff in villa S. Nicolai^ in villa Abbatis, in monte S. Michaelis , in Feldvar, iii Colonia, in Harrabach, in Kercz Vaiachorum sic diuidantur, vt prirao Abbati et Conuentui duae partes dicto­rum bonorum cedant, et praefato Prouinciali Co-

Next

/
Thumbnails
Contents