Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

A. Ch. 1302. Bonifacius PP. VIII. IVenceslaum B. R. cum filio, item Carolum Robertum , ad iura sua coram Sede Romana disceptanda euocat Anagniae IV. Id. Iunii. Bonifacius — W. Regi Boemiae illustri ­Dilectum filium, magistrum Vlricum de Pabenia, doctorem decretorum, Canonicum Pragensem, nun­cium tuum, et literas regias, quas ipse nobis ex parte tua detulit, paterna benignitate recepimus, et ipsarum literarum tenore diligenter inspecto, et auditis iis, quae dictus nuncius coram nobis expo­suit viua voce, ex eis in summa percepimus: quod ad lioc tua tendebat intentio, tuaque id petitio postulabat, vt tui nati negotium , quem in regem Vngariaeconcorditer etcanonice proponis electum, et te ac tuos et suos in hac parte sequaces in be­neuolentiam nostram reciperemus et gratiam; ac tibi et ipsis adiutores, directores, fauorabiles et be­nignos in ipso negotio redderemus. Sane fili charis­sime, sicut alias tibi per literas nostras scripsisse meminimus, Regnum Vngariae, tam nobile ha­ctenus, tam praeclarum in spiritualibus et tem­poralibus, modernis temporibus, heu, multipliciter collapsum agnoscitur, et quasi datum in prae­dam, perCumanorum, Tartarorum, et Scliismatico­rum et paganorum hostiles incursus, ac propter dissensiones et nouitates periculosas, nouiter atten­tatas in ipso, ex quibus discriminose vastatur, fere ad nihilum est deductum ; sicque nos, his non sine graui mentis amaricatione recensitis , desiderantes, prout nobis ex oflicii debito summi Apostolatus incumbit, super eis de salubri remedio prouidere,

Next

/
Thumbnails
Contents