Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

ad procurandam in ipso regno pacem, quae vincu­lum cliaritatis existit, et nd tollenda inde dissensio­nes etseandala, quae miserabilem desolationem indu­cunt, Venerabilem fratrem nostrum Nicolauin, Apo­stolicae sedis legatum, religione praeclarum, vi­rum magni consilii, et grande Romanae membrum Ecclesiae, cuius praesentiam nobis non sine magna incommoditate subtraximus, duximus pridem illuc cum plenae legationis officio destinandum; teque per ipsum ac literas nostras hortati fuimus dili­genter , vt nonnulla, quae circa praefatum natum tuum dicebantur minus prouide attentata, pru­denter corrigeres per te ipsum, et regali prouiden­tia emendares ; ac tam tu, quam tui et nati me­morati sequaces acquiesceretis ipsius legati salu­bribus monitis reuerenter, vosque beneplacitis co­aptaretis ipsius, qui ad dictum regnum, vt pacis angelus, nunciusque salutis accessit, significantes tibi, quod si qua iura in eodem regno , aliisque prouinciis tibi vel nato memorato competerent, ea prosequeremini coram nobis; illa disponebamus illibate seruare, nec minuere nec augere. Licet autem Legatus ipse multos propterea non solum mentales sed etiam corporales subierit solicitudi­nes et labores, qui apud Deum erunt meritorii, et gloriosi fructus eorum; 11011 tamen, vt spera­bamus, quietis et pacis effectum per viam compo­sitionis vel concordiae amicabilis labores et solici­tudines huiusmodi habuerunt; nec alias etiam regni praedictistatus ad quietis commoda est reductus;quin imo guerrarum turbines in regno ipso, proh dolor! inualescunt. Attendentes igitur, quod thronus apo­stolici culminis constitutus est a Domino superReges etregna, vt aequitatis virga vnicuique tribuat suum,

Next

/
Thumbnails
Contents