Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

nobis rescripsernnt in haec verba : Excellentissimo Domino eorum Carolo , Dei gratia , illustri Ilegi 1]ungariae , P r a e p o s i t u s e t C o n u e n t u s S. Ioannis de Iaszou orationes in Domino'con­tinuas et deuotas. Literas Yestrae Excellentiae re­cepimus hunc tenorem continentes: quod cum Pe­tro, filio Andreae , homine Yestro, de genere Tekele, nostrum mitteremus hominem, lide di­gnum , coram quo idem liomo vester iret et ac­cederet ad faciem possessionis in Comitatu Sarus, Thotsolumus vocatam , quae spectat ad castrum vestrum Sarus immediate, et cum omnibus vtili­tatibus suis et pertinentiis sriis , supra metas cir­CLieLindo, comiocatis vicinis et commetaneis ipsius possessionis reambLilaret , et dono ac collatione Vestrae Maiestatis perpetuo iure possidendam sla­tueret et assignaret Corniti Nicolao , filio Mathiae, propter fidelitates et seruitia meritoria ipsius, si non fieret contradictum ; contradictores autem contra eLimdem ad Vestram citaret praesentiaai, ad terminum competentem , diem et termimim vobis in nostris literis rescriberenms. Nos itaqLie Vestris mandatis satisfacientes, hominem nostrum Akws misimus , prout tenemur ; qui ad nos vna cum homine Yestro reuersi* dixerunt viLia voce: quod iuissent secundum praeceptum Yestrum ad faciem ipsius possessionis Thotsolumus vocatae, feria tertia proxima ante festum Pentecostes , et SLiper faciem ipsius possessionis Thotsolumus voca­tae astando , conuocatis vicinis et commetaneis ipsius, et specialiter filios lacobi Poloni, ac pro­pter vberiorem cautelam Nobiles circumquaque iacenles; coram eisdem ipsam possessionem, seu terram Tothsolumus vocatam , ad castrum Sarus

Next

/
Thumbnails
Contents