Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

pertinentem, super antiquas metas et veteres cir­cumambulando secundum Vestrum praeceptum et mandatum perpetuo iure possidendam et irreuo­cabiliter tenendam statuissent, secundum Vestram donationem ipsi Nicolao praenotato, et per ipsum suis haeredibus, liaeredumquesuccessoribus, et ne­mo contradixisset. Metae autem et termini ipsius possessionis seu terrae Tothsolumus taliter descri­buntur: prima meta incipit de Feketeerdeu, de­scendendo ad caput riuuli Konyawizy vocati , descendendo per eamdem versus meridiem, de o­riente saliendo de ipso riuulo ad vnum locum molendini, versus septemtrionem vadit supra; de­in in vna via ad Berche, et super eumdem sunt metae terreae antiquae; et vadit ad montem ru­betam, transeundo ad partem villae filiorum Ia­cobi, dicti Poloni, ad vnum portum , infra riuu­]um cadit ad Hyspotoka, et deinde iterum regre­ditur ad Fekete Erdeu, vnde prima meta inchoata extitit, et sic circumdat ipsam possessionem cir­cumcirca; et possessioni praedictae vicinantur ab oriente generationes Thekele , ab occidente vero filii Iacobi, dicti Poloni. Datum feria V. proxima ante festum Pentecostes anno Domini MCCCXIII. Nos autem consideratis fidelitatibus et seruitiorum meritis ipsius Nicolai , filii Mathiae, quae nobis in nostris negociis et agendis cum feruore supre­mae fidelitatis alacriter exhibuit et impendit, et specialiter cum homines Magistri Donch contra nostram Maiestatem ad tenendum castrum nostrum Sarus vocalum inleressent, idem Nicolaus, cum Magistro Henrico, filio Rycolphi in occupatione praedicti castri se fortuitis casibus committere, et exponere non formidans, suas probitates cum el-

Next

/
Thumbnails
Contents