Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

functuri. Nos igitur cunctis deliberatione praeuia aequa lance pensatis, quia inuenimus tanto tem­poris spatio in locis praedictis ipsum tributum eas­dem Dominas quiete et pacifice percepisse, quia etiam comperimus Steplianum et Ladislaum, in­ciytos reges Hungariae simiiiter interpretatos fuis­se; sicut ex eorum priuilegiis et instrumentis col­ligilur euidenter, in donationibus plenissima et largissima debeat esse interpretatio, et maxima sit causa, quae faciat pro religione, interpretamur et exponimus, quod ubique in districtu Pestiensis stri, siue in suburbio , siue in antiqua Pest^tribu­tum solui debeat Dominabus antedictis: cum ea fuerit intentio donantis* largientis. In cuius rei testimonium praesentes Sigilli nostri appensio­ne fecimus communiri. Datum Budae ,>^J)ominica proxima post festum S. Andreae Apostoli. Anno Domini MCCCXIII." Ex «-mtograplio Archiui Cameralis. Coll. Heuenesianae T. L. sub litt. N.N. p. 68—69. CCCXLVU. j4. Ch.. 1313. Idem Thomas decimas villae Kemend, ad zemelas Capitularibus suis deputatas , hisce confir— mcit. Strigonii in octauis Paschae. Thomas, miseratione djuina, Archiespiscopus Strigonien. locique eiusdem Coires perpetuus, vniuersis praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam , praesentium quam futurorum , harum serie volu­mus peruenire: quod honorabiles et discreti viri Theophilus Praepositus, et Capitulum eiusdemEc­clesiae nostrae Strigoniensis, fratres nostri in Chri­sto karissimi, litteras honorabilis viri, Benedicti

Next

/
Thumbnails
Contents